PARS

PARS
PARS
vox πολύσημος, inter alia, regionem notat, apud Sulp. Severum Histor. l. 1. et in Capitul. 3. ad L. Sal. quomodo Galli dicunt, Partie. Apud Patres passim Schismaticos, qui in Ecclesia schisma amplectuntur, seu qui Haereticis adhaerent, significat, sicque Ecclesiae opponitur. Unde Augustinus non uno in loco partis Donati meminit, ut et Optatus. In Aedibus sacris porro locus, ubi Viri stare consueverunt, Pars Virorum vocatur, in Ord. Roman. Diaconus stat versus ad Meridiem, ad quam Partem Viri solent confluere. Stabant autem ii in navi, ad Meridiem, ut hic dicitur, et ad dextram, mulieribus ad Septentrionem et sinistram stationem suam habentibus. Ita enim et Amalarius de Eccles. l. 3. c. 2. 32. Masculi stant in Australi parte, et feminae, in Boreali. Dexcripsit quidem Baronius A. C. 57. n. 125. hanc Inscr. Christianam Vatican. AD SANCTUM PETRUM APOSTOLUM, ANTE REGIA, IN PORTICU COLUMNA SECUNDA, QUANDO INTRAMUS SINISTRA PARTE VIRORUM LUCILIUS ET IANUARIA HONESTA FEMINA, Ex qua is colligit, Viros sinistram templi partem, ut tum digniorem habitam, mulieres vero dextram occupâsse, quod quidem sibi vix constat. Nam cum vetera Christianorum Templa ad Orientem exstructa fuisse certum sit, virosque in iis ad Meridiem, mulieres ad Septentrionem, locum habuisse, constet, necesse est, ut introeuntibus Pars Virorum dextra fuerit, quod Inscriptioni adversari videtur: nisi, quod retur du Fresne, sinistra pars Virorum hôc locô sit, pars sinistra respectu Partis virorum. Nam constat, partem Altaris, in quo legitur Euangelium, sinistrum cornu appellari. Vide praefatum Car. du Fresne Glossar.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Нужна курсовая?

Look at other dictionaries:

  • Pars — may refer to: Fārs Province, modern Persian language name for Pars Province, central Iranian kingdom of the ancient Persian empire Pars News Agency and Pars Agency, names of the national Iranian news agency prior to the Iranian Revolution in 1979 …   Wikipedia

  • Pars — steht für: das lateinische Wort für Teil (siehe auch: pars pro toto, Part, Partie) das türkische Wort für Leopard, Panther einen türkischen Radpanzer, siehe Pars (Panzer) eine alte Bezeichnung für das Perserreich eine alte Bezeichnung für die… …   Deutsch Wikipedia

  • PARS 3 LR — PARS 3 Long Range PARS 3 LR Type Air to surface, air to air, surface to air, and surface to surface missil …   Wikipedia

  • PARS 3 LR — Allgemeine Angaben Typ: Panzerabwehrlenkwaffe …   Deutsch Wikipedia

  • pârş — PÂRŞ, pârşi, s.m. Nume dat mai multor specii de mamifere din familia rozătoarelor, cu aspect intermediar între veveriţă şi şoarece, lungi de circa 20 centimetri, cu coadă lungă şi stufoasă, cu blană moale şi bogată, cu ochi mari şi cu bot ascuţit …   Dicționar Român

  • pars — pars; pars·lied; pars·nip; pars·er; pars·ley; pars·leyed; …   English syllables

  • pars — porción, parte Diccionario ilustrado de Términos Médicos.. Alvaro Galiano. 2010. pars Véase parte. Diccionario Mosby Medicina, Enfermería y Ciencias de la Salud, Ediciones Hancourt, S.A. 1999 …   Diccionario médico

  • PARS — is a four letter acronym that can mean:* Pakistan Amateur Radio Society * Programmed Airline Reservation System …   Wikipedia

  • Pars. — (tis). См. Партнер …   Большой толково-фразеологический словарь Михельсона (оригинальная орфография)

  • Pars — (lat.), Theil; P. aliquōta, so v.w. Aliquoter Theil; P. quota, ein Theil der Erbschaft, welcher blos relativ nach seinen Verhältnissen zum Ganzen bestimmt ist, z.B. 1/3; P. quanta, welcher absolut bestimmt ist, z.B. eine bestimmte Geldsumme …   Pierer's Universal-Lexikon

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”